Skip to content

Latest commit

 

History

History
57 lines (32 loc) · 3.68 KB

File metadata and controls

57 lines (32 loc) · 3.68 KB

Foliu[m] IIIv

De opera tercie diei.1

TErcio die deus aquas sub firmamento in locum vnum co[n]gregauit [et] appareat arida: vocauitq[ue] aridam terram. Congretat[i]ones vero aquarum maria appellauit. Videns q[uia] bonum esset: ait germinet terra herbam virentem: [et] semen facientem: [et] lignum pomiferum facientem fructum iuxta gen[us] suum.2

Post firmamentum de elementorum integritate: [et] positura: [et] ordine: nos breuiter admonet per collectionem aquarum ad locum vnum: [et] prescriptas mari leges ne terram obruat.

Si igitur que inuisibilis olim fuerat terra: futurum est vt sub conspectum veniat: necesse est aquas que sub celo sunt id est sub media aeris regione congregari ad locum unum id est ad co[m]munem mixtionis colluuiem confluentes: certis legibus tamen: quasi littoribus prescriptam in vnum locum: tanq[uam] in matricem coalescere.

Neq[ue] enim illud ita est verum: vt nusqua[m] distinctis disclusisq[ue] in locis aque inuenuantur Cum indicum mare ab hircano: hircanum ab adriatico: adriacum ab Euxino.3

Innumera preterea fluuiorum: fontium lacuumq[ue] flue[n]ta longissima locorum inuicem intercapedine dispescantur.

Sed ideo ad locum vnum congregate aque dicu[n]tur.

Qiua particulares [hoc est]4 atq[ue] diuise aquarum collectiones vel marine vel fluuiatiles: omnes vt inquit Salomon5 ad primarium mare tendentes: in vnum occeani locum vniu[n]tur [et] coeunt.

Terra autem cum maris vndis obruitur: nec vtilis nobis: nec vsibilis item est: sed tunc [et] animalium [et] nostris vsibus idonea: cum ab eo secedens mari magis magisq[ue] sub aspectum venit: tu[n]c fertilis: tunc fecunda.

Q[uo]d hic a Moyse apertissime demonstratur.

Cum eam simul atq[ue] apparet: [et] herbarum [et] fruticum et arborum parentem facit.

Recte post illam aquarum congregationem inducit statim viridem [et] florescentem.

In medio autem mundi tanq[uam] centrum posuit: venis metallorum videlicet auro: arge[n]to: ere: cupro: stanno: plumbo: ferro (quod omnia domat) dotauit: cunctis quoq[ue] herbarum generibus summa oblectatione in viridi maturitate illico vestiuit.

Herbeq[ue] semina: arbores fructus suauissimos produxerunt.

Feru[n]t quoq[ue] eodem die paradisum ab eo factum id est ortum fecundissimum [et] amenissimu[m]: omni genere ligni arborumq[ue].

Quem omni amenitate fontium: [et] terre virentium: lignorumq[ue] fructum vberrimu[m] producentium conseruit.

References

Cappelli, A. (1928). Lexicon Abbreviaturarum: Wörterbuch lateinischer und italienscher Abkürzungen. 2nd ed. Leipzig: Verlagsbuchhandlung von J. J. Weber. https://archive.org/details/LexiconAbbreviaturarum.

Foresti, G. F. (1492). Supplementum Chronicarum. Novariensis: Bernardinus Rizus. https://books.google.com/books?id=ei9TruMbYCkC&printsec=frontcover.

Gregg, J. A. F. (1909). The Wisdom of Solomon. Cambridge: at the University Press. https://archive.org/details/wisdomofsolomon00greg/.

Jiménez de Cisneros, F. (1517). Biblia Polyglotta Complutensis. Complutum: Arnaldo Guillén de Brocar. https://doi.org/10.3931/e-rara-46695.

Mela, P. (1477). [O]rbis situm dicere aggredior impeditu[m] opus & facundiae minime capax. Venetiis: Printer of Pomponius Mela. https://catalog.lindahall.org/discovery/delivery/01LINDAHALL_INST:LHL/12104028240005961.

Ptolemæus, C. (1482). Cosmographia. Ulm: Lienhart Holle. https://doi.org/10.3931/e-rara-102078.

Footnotes

  1. c.f. Foresti (1492, fol. a2v).

  2. Genesis 1:9-13, s. Jiménez de Cisneros (1517, fol. ar).

  3. Indian Ocean (Indicum Mare); Caspian Sea (Hyrcanian Ocean); Adriatic Sea, Ionian Sea (Mare Adriaticum); Black Sea (Póntos Áxeinos), c.f. Mela (1477, fol. aiir, gir), Ptolemæus (1482, fol. 88 ff.).

  4. Cappelli (1928, p. 159).

  5. Gregg (1909).