-
Notifications
You must be signed in to change notification settings - Fork 0
/
Copy pathDeLatinaeLinguaeReparatione.txt
1 lines (1 loc) · 61.7 KB
/
DeLatinaeLinguaeReparatione.txt
1
[EPISTOLA A MARCANTONIO MOROSINI] Marcus Antonius Sabellicus magnifico et praestanti viro Marco Antonio Mauroceno, patritio veneto, equiti splendidissimo salutem. Fuerunt ad hunc diem non pauci, Maurocene vir clarissime, qui te celebri doctorum hominum coetu circulisque frequentioribus, quibus, si quando per ocium datur opportune admodum insereris, saepius praedicantem audivere, post duo praeclara naturae munera, quod et homo et quod proximum illi est in libera esses civitate natus, nihil maius te habere, quo nomine Deo optimo maximo gratulari oporteat, quam quod hac potissimum tempestate nasci contigerit, qua paucorum hominum industria romanam linguam quae diu incolta ac pene extincta in tenebris iacuit, ab omni sorde diraque barbarie servatam videres. Mirarique proinde te ac vehementer probare recentiorum hominum ingenia, quae si non ea sint, ut cum veteribus illis quae eruditissimo olim saeculo floruerunt merito conferri possint, at certe immodicis ob id laudibus efferenda, quod romanum decus vetusto vindicare servitio sint adorta; rem multis aetatibus aut hominum ignavia neglectam aut desperatione minime tentatam. Haec quum ad me perplures detulissent, visus sum animi nihil inepte facere, si nostram hanc de latinae linguae reparatione veluti μελέτην quandam, και αυτήν ταυτάτην, tibi viro clarissimo cognoscendam traderem, ut quando praesens studiorum successus ita tibi cordi esset et hac brevi lucubratione cognosceres quid eorum cuique per quos tam inepte loqui desinimus deberi oporteat. Cui sermoni ut aliquanto maior inesset auctoritas, omnem de re ipsa disputationem Benedicto Prunulo liniacensi et Baptistae Guarini filio, viris, ut plane nosti, multa auctoritate et eruditione, dedimus: interim si qua visa fuerint aut nimis indulgenter recepta aut verecundius accusata, illorum moribus ascribito; uterque enim, quod credo te non ignorare, probo sane est mitique ingenio magisque ad defendendum quam accusandum comparato; quippe qui vehementer cupiant suam cuique phamam, quasi honestissimi laboris praemium, integram constare. Sed nostro ne an illorum potius nomine haec lectio tibi placitura sit incertum habeo; illud pene persuasum mihi est fore ut, si reliqua magnopere sordescant, tot tamen virorum illustrium memoria, per quos paucis annis latinam linguam quasi postliminio recepimus, animum non iniucunda tangens nomenclatura nobis id praestet, ut, si quando haec, vir clarissime, legere incoeperis, caetera, quod mihi vehementer erit gratum, non invitus perlegas. Vale. DE LATINAE LINGUAE REPARATIONE MARCI ANTONII SABELLICI DIALOGUS, QUI ET LATINAE LINGUAE REPARATIO INSCRIBITUR SAVARISIUS Sic certe res habet, ut tu praedicare soles, Sabellice: aut unae sunt hodie in toto orbe Venetiae aut nulla urbs alia, quam splendore et opulentia huic praeferre possis. Nunquam huc accessi (accedo autem saepissime) quin ipsa civitatis facies mihi maior solito occurrat ac quodammodo admirabilior. Quod cum plerique alii sibi evenire aiunt, tum Iuliarius hic noster, quem vix hodie a prima luce ad tertiam diei horam a germanico emporio, dum omnia Mercaria via per ocium cupit explorare, ad sublicii pontis bibliopolas traduxi; ubi, quia neque hortatione neque convicio inde avelli potuit, librorum indicibus haerentem a me relictum, ad multam diem, quod vix unquam eventurum putassem, quum ex, foro me ad privatum hospitem reciperem, eodem pene vestigio stantem sed adhuc magis occupatum offendi. SABELLICUS Habet id urbis genius, Savarisi, augetque, non parum amplitudinem et formam ipsam incredibilis rerum omnium apparatus, cuius tam magnitudo quam varietas novum semper aliquod primo intuentibus obiicit spectaculum. Sed dicat Iuliarius, qui hodie, ut ais, refertissimam excussit bibliothecam, an in tanta novorum scriptorum copia quanta paucis annis in his studiis emersit, aut locupletior quam antea sibi latina lingua aut emendatior facta videatur. IULIARIUS Sunt non pauci, ut dicis, Sabellice, qui alia atque alia via romanas litteras nuperrime iuvere; nam, praeterquam quod omnia fere emendatiora occurrunt, non desunt qui quotidie aliquid novi in communem usum proferant. Quae, et si non sunt talia, ut iacturam illam, quam nostrae litterae gothica tempestate fecere, omnino resarciant, levant tamen inopiam et egestatem, quam dira illa calamitas latino nomini attulit. Quod malum ita violenter omnia invaserat, ut a clade illa longe vetustissima aegre ad hos annos respirare sit datum. Aliquid igitur effecerunt nostrorum temporum viri, per quos si non rem ipsam, umbram tamen et verum latinitatis adhuc nomen retinemus, si quidem horum ductu et auspiciis romanus sermo omnem exuit squalorem, omnem barbariem, quibus sordibus diu fuerat immersus. Soleo iccirco me beatissimum putare ac naturae gratias agere, quod hac potissimum tempestate nasci contigerit, qua si non linguam ipsam florentem ut olim, aut qualem aetas illa aurea, qua tot viri summi una claruere, posteritati tradidit, meliorem ac quodammodo omni ex parte instauratam videremus. SAVARISIUS Resartam potius, Iuliari, instauratam ne dixeris. Quod neque tu neque aequalium quisquam et, ut audacius dicam, ne mortalium quidem ullus videbit unquam. Sunt - quis non videt? - humana omnia in lapsum prona, sed quae in melius mutentur difficillima. /. IULIARIUS Recte quidem ista, Savarisi, sed quo nomine successus hic litterarum appellandus sit, quum maius ocium nacti erimus licebit cognoscere; nunc illud abs te vehementer cupio audire, immo discere potius, Sabellice, quod et huic quoque Savarisio erit non ingratum, quid cuique eorum, qui recentissimis temporibus latinam linguam iuvere, debeamus; si quidem alii alia in publicum usum contulere, quae, si quis aequa, ut dici solet, lance expendisse volet, haud omnino similia, sed alia aliis praeponderare fateatur necesse. Verum qui haec te uno melius diligentiusve aestimare possit est nemo, quippe qui et ab simultate omni et ambitione longe abes, nec facis ut plerique, qui pene prius oderunt quae legenda traduntur quam viderint, quin omnium indifferenter laus aeque ac tua est tibi cordi; quo fit ut nullius iudicio, ut pro Savarisio despondeam, simus libentius acquieturi. SABELLICUS Callide, me hercule, ut solet, Iuliarius blandoque verborum ambitu insinuatus experiri voluit posset ne me in ridiculum aliquod facinus impellere, ut fabulosum illum phrygii Aesopi asinum imitatus leoni sua praemia decernerem, scilicet, ut quum multos uno tempore in me concitassem, tum forte male multatum videret. IULIARIUS Quid multatum ais? an Aristarchus et Aristophanes, qui non solum aliena scripta attentissima examinarunt cura, sed quosdam etiam poetarum numero exemerunt, aut Marcus Tullius aut Fabius, qui nihil diversum apud nos fecisse videri possunt, risu digni aut odio sunt habiti? SABELLICUS Immo ob id ipsum fortassis Graeci illi, quorum mentionem fecisti, plerosque sui temporis poetas silentio praeteriere, ne maior ab illis postea maneret invidia, quod nostros quoque in quibusdam fecisse ex eorum scriptis facile intelligi potest. At mihi id nullo modo contingere posset, quando eorum de quibus futurum est iudicium plerique adhuc sint superstites. Eleganter quidem et accurate Cicero, ut caetera, multorum scripta in suo expendit Oratore, sed in duorum sui saeculi grammaticorum altercatione, dum eorum alterius declinaret invidiam, iudicium in iocum vertit. Nec Fabius minus prudenter, qui scriptores suorum temporum phamam iubet expectare; quod quum ita sit, non est dum nostram ullam de ea re sententiam expectetis. At possum, quoniam tanto studio id requiritis et vacat, ut dicitis, audire, gratissimum vobis de hoc ipso sermonem referre, quem duo viri illustres hoc anno multis praesentibus in vestibulo curiae habuere. Erat tum forte Venetiis Baptista Guarinus, homo, ut scitis, multi nominis vesterque, ni fallor, civis. Venerat is cum Alphonso, Herculis Estensis filio, qui a patre officii gratia fuerat ad Augustinum Barbadicum principem et Senatum missus. Ita igitur accidit ut eo tempore quasi de industria plerique docti viri patricii ordinis unum in locum coivissent, et in his Hermolaus Barbarus, Hieronymus Donatus, M. Dandolus, Sebastianus Privolus, Nicolaus Lipamanus, qui non multo post in romanam curiam concessiti, Daniel Rainerius et alii non pauci, praeter philosophiae studia humanarum etiam litterarum vehementer cupidi. Aderat et Benedictus Prunulus, homo impense doctus, qui trigesimo et amplius ab hinc anno publice in hac urbe est professus. Tot viri tum forte in vestibulum curiae convenerant, alii alia credo de causa, eratque iam coeptus haberi sermo de his qui recenti saeculo aliquid in communem latinae linguae usum edidissent, quum illis et ipse diversum negocium secutus superveni, erantque mecum nonnulli nostratium litterarum sane studiosi; hic ego ab universo coetu familiari vultu acceptus; quia de re litteraria sermonem haberi non dubium erat, placuit his quae dicerentur interesse. Primas igitur ad dicendum Prunulus sortitus erat partes; unde vero sermo esset ortus non libuit requirere, satis habui quod illi tum primum instituto opportune affuissem. Si igitur ea quae tunc vir ille ornatissime ac disertissime de romanae linguae reparatione est locutus quaeque postea, eo petente, a Baptista, Guarini filio, in eandem sententiam breviter et accurate disputata sunt audire vultis, ut diligentius potero subiiciam: nam quid ipse de ea re sentiam neque vos, ut dixi, requirere oportet neque expectare. IULIARIUS Iam vero istud ipsum quale sit vehementer cupimus cognoscere, Sabellice, quum ob eorum qui illa disseruerunt praecipuam auctoritatem, tum quia, nisi tu probasses, nullis adduci precibus potuisses ut relatu digna iudicares. Perge igitur, si placet, et quid tantorum hominum sit iudicium fac, precor, intelligamus; nam quod ad nos attinet, tam libenter ista ex te audire parati sumus quam si illos ipsos qui de ea re disseruerunt audiremus. SABELLICUS Incipiam ego, quando ita placet, amicorum optimi, ac primum omnium illud dicam, quod me maxime in Prunulo delectavit, usum fuisse virum illum, ut natura est non infaceta facilique ad omnia excogitanda ingenio, translatione in dicendo valde rei accommodata, quippe qui in hunc ferme modum sit exorsus, ut diceret videri sibi ea quae Romani senonico dicuntur bello passi simillimum quendam habuisse exitum huic quem latinae litterae post longissimum annorum circuitum fuissent sortitae. Disiectis, inquit, ad Aliam flumen romanis legionibus, in praeceps omnia abiere, non dux ullus, non imperium adesse non arma non circa urbem praesidia quae saevissimi hostis impetum distinerent. Quin repente omnibus solutis, nihil ex tanto nuper imperio praeter umbram nominis ac collem unum cum modico praesidio superfuit, pauci seniorum qui ab superbo et irato victore sunt in rostris reperti ferro occubuere. Caeteri sine imperio sine nomine disiecti, procul patria procul Penatibus vagi devii extorres sine cultu sine hospitio errare. Saevire interim Galli, tecta incendere, parietes disturbare, nihil sanctum nihil intactum relinquere, minari romano nomini excidium ac simul intentare, mutari iccirco rerum omnium facies, nihil ex tam potenti nuper populo nisi nomen superesse; barbari omnia publica omnia privata praeter arcem possidere. Deploratam vulgo crederes rem romanam, nullam rempublicam, nullum imperium in ea urbe amplius futurum. Instare dira barbaries Capitoliumque cum arce totis viribus oppugnare, fuissetque demum voti compos, nisi paucorum virtute res propemodum perditae non solum suo retentae essent vestigio, sed in pristinum etiam statum restitutae. His tum malis Roma defuncta est, sed longe foedior clades longeque atrocior quae rem romanam gethicis temporibus postea adorta est. Ibi tum publicae et privatae fortunae periclitatae dicuntur, hic, caeteris amissis, sermo quoque, quo nihil Deus immortalis homini utilius dedit, ad interitum perductus: maior itaque recens casus atque tanto lugubrior quanto plures gentes quam vetus ille attigit, enimvero unius tum populi fortuna lapsa est, his vero diris temporibus quicquid Romanis ipsis cum Italia erat et multis gentibus commune; fuit populus ille ferocissimus pluribus olim gentibus infestus, multis perniciosus, at sermo omnibus utilis ac iucundus atque ob id longe charissimus. Utra igitur ruina maior? haec, quae tot gentium bona, tam nobile commercium, tantam eruditionem, tantam humanitatem miserabili modo obruit, an illa, qua res temere quaesitae temere periturae conciderant? Nec vereor ne parum considerate id bonum dixerim, quod innumeris populis urbibus terris et sentientibus et dolentibus fuerit pene ademptum. Video quibus coram et ubi habeatur hic sermo, neque enim nunc in Pesianacta sumus, quamquam, per deum, non video quid aliud bonum dici possit, si hoc unum dici non potest, quod tanta et tam longa iniuria adimere non potuit; quod vero non potuerit foelix exitus haud dubie demonstravit; sed sublatis nobilissimae rei instrumentis, desuetudo secuta est, desuetudinem oblivio, quae propemodum causa fuit ut divino munere perpetuo careremus. Sic sane res habent, ut ubi semel inclinare coeperint, facilius dilabantur quam ab initio coalescere contigerit. Ademerat romanae urbi multum splendoris: et dignitatis imperii sedes Bizantium translata; secutae inde clades multae aliae post alias: Gethae, Hunni, Langobardi pluribus locis Italiam foeda populatione vastarunt, sed primae illae gentes, dirae nimis romanoque nomini infestae, quippe quae omnis divini et humani iuris oblitae superbe et crudeliter victoriam exercuere. Non hominum caede, non templis, non sacro ullo loco aut prophano infandae manus abstinuerunt; omnia divina et humana barbara prophanavit temeritas, sed haec, quia in gremio fortunae sita, minus fortasse lugubria, illa clades multo maior, illa et dolore et lamentatione dignior, quod Urbs capta non solum civibus est exhausta, publicis privatisque operibus deformata, sed divino etiam litterarum thesauro, qua una re incolumi caetera suo stare vestigio videri potuissent, bibliothecis publicis et privatis flamma vel rapina consumptis, nihil spei reliquum posteris facere. Proh dolor! quot labores curae vigiliae, quot rerum monumenta paucis diebus, ne dicam horis, interiere; sed quam dira sit tum clades accepta ipsum postea tempus declaravit. Remisit tempestas illa, et si sero remisit tamen. Victi italis finibus barbari cessere, sermonis foeditas quae passim inoluerat non cessit; recepit aliqua ex parte Roma suum cultum et nitorem, loquendi proprietatem non recepit, et brevi, ubi semel foeda illa barbaries se illius ruinis insinuavit, nulla veri sermonis cura, nullum prioris linguae desiderium incessit quemquam. Auxit id malum longa aetas, quae non solum negligentiam peperit, sed divini etiam muneris memoriam dira oblivione immerserat: iam enim (si vera loqui volumus) nemo post funestissima illa tempora ad annum hinc circiter quinquagesimum romana locutus lingua videri potuit, aut si quis extitit qui potuerit id praestare, non magis est inter suos auditus, quam si ignoto aliquo sermone fuisset locutus. Extendit se igitur calamitas illa ad haec usque tempora, sed nunc qui primi omnium illam diu sepultam suscitare adorti sint, inde per quos sit in meliorem statura restituta breviter dicam, nec quantum in me erit sua quisquam fraudabitur laude, quod si forte cuiquam aut plus quam aequum sit tribuere videbor aut adimere, memineritis me dicere quae sentio, sevi quae oraculi loco minime sint habenda, immo ne talia quidem, ut non multo veriora adhuc dici possint, praesertim ab iis qui adsunt, qui de huiusmodi re firmiore iudicio sententiaque minus ambigua disserere potuissent. Verum quia me primas sermonis huius partes ferre voluistis, dicam breviter quae sentio; vos ita nostra accipite, quasi cuique vestrum integrum relinquatur diversa sentire, si libeat ac quae senserit libere tueri; sed iam satis superque exploratum habetis quo ad dicendum consilio venerimus, nunc ad ea quae dicere institueram revertar. Perierant (ut aperte ostendimus) diuque sine nomine, sine cultu, sine spe ulla melioris fortunae romanae litterae in occulto fuerant, quum in cisalpina Gallia, quod vix quisquam futurum putasset, rarae admodum nec satis certae reparandae rei scintillae, velut ex densis quibusdam repostisque emicuere tenebris; etenim neque assertore uno opus fuit neque uno vindice, ut tam perniciosa pestis Italiae finibus pelleretur. Est in bergomati agro vicus obscuri olim nominis, nunc clarus suoque partu illustris; Barzizam vulgo nominant: hic Gasparinus, grammaticus ac rhetor sua tempestate illustris, qui in hac urbe, ut audio, mox Patavi inde Mediolani, multa nominis celebritate litteras docuit, magis foelici consilio quam quod tantae cladis resarciendae spes ulla praetenderetur. Primus omnium, ut audio, ad veteris eloquentiae umbram - nam ex re tam nobili nil tum praeter id unum supererat - oculos retorsit, quum mille et amplius annos ex quo gethica illa tempestas terram Italiam invaserat semper omnia in peius abiissent, credo ea fiducia fretus, quod in tris divinos illos Marci Tullii ad Quintum fratrem libros, quum diutissime non extitissent, primus inciderat; quos situ et vetustate consumptos diligenti cura et studio emendare adortus, tantum intentiore lectione profecit, ut opus non solum desideratum, sed deploratum etiam in publicum exhibuerit multosque ad eloquentiae cultum exemplo et hortatione execitarit. Fabius Quintilianus, tum primum et ipse in transalpina Gallia repertus (per quem autem reperiri contigerit suo loco dicetur), huius opera non nihil veteri creditur squalore detersus; scripsisse dicitur commentarios in varia Ciceronis opera, sed qui nulli hodie extent; epistolae ad haec et orationes pleraeque adduntur, liber praeterea de ratione scribendi unus. Quid de ipsius figura et proprietate dicendi suspicari possimus ipsa tempora admonent: oportuit (quis non videt?) infirma, ut semper alias, tam audacis conatus fuisse principia, sed quemadmodum saepe evenire solet, ut quae vel modicis orta sunt initiis maiora in dies accipiant incremerita, ita accidit ut, iam inde multis aliis quidem post alios ad id consilium iuvandum prodeuntibus, brevi res eo processerit, ut non minus iam spei adesset quam ab initio animi fuerat. Sed omnium qui sub id tempus extitere Leonardus aretinus praecipua dignus laude occurrit, vir philosophiae studiis et eloquentia clarus, nec in historia minus celeber. Plerique romani pontifices, circa constantiaci Conventus tempora, illius opera secretioribus negociis usi dicuntur; novissime a Florentinis publico decreto accersitus, in eorum urbe esse perseveravit. Studiorum monumenta varia feruntur; quae ex graeco latina fecit manifeste arguunt quam facilis natura illa fuerit diversisque rebus accommodata: gravis nunc et densus, ut in Basilio illo nescio quo antistite et in Xenophontis Tyranno, nunc candidus ac fusus, ut in Aemilio, Catone, Sertorio et aliis quos ex Plutarcho acceperat, ut nulla sit in illo virtus quam in hoc aliquo modo desideres; velles tamen Ciceroni nihil addidisse, nam in figura alioqui perstitit; age vero, quam diligenter et accurate platonicam illam dicendi facultatem in Gorgia et Phedrone expressit, quam erudite in Oeconomicis, Politicis Ethicisque libris Aristotelis gravitatem et acumen! Sed haec minora videri possunt: facile est in alieno libro esse disertum, sed in suo difficile. Eiusdem sunt quattuor gethicae historiae libri; nam Commentarii primi belli punici ad Polybium merito referuntur; eiusdem et epistolae quam plurimae in ordinem digestae; huius etiam XII Historiarum libri, quibus Florentinorum est gesta complexus; de his (nam caetera eius opuscula consulto praetereo), si in universum iudicare velimus, possumus de eo dicere quod et de Thimagene Fabius: intermissam scribendae historiae industriam eum nova laude reparasse. Multae praeterea variaeque in illo viro dicendi virtutes, quas si quis altius inspiciat, adhuc tamen aliquid in elocutione requirat: sed id temporum potius quam hominis vitium, nec magis in eo accusandum quam in Pogio, qui eadem floruit tempestate. Fuit is quoque tuscus natione mediaque Florentia natus, facundo ingenio et supra omnes quos nostra novit aetas faceto, quippe qui libellum de ea re lepidissimum reliquit, opus ipsum vulgo legitur estque in multorum delitiis; dicuntur et orationes extare et epistolae ad amicos quam plurimae et de Indiae situ liber unus. Diodorus, quem latinum fecit, vulgo legitur; alia quae ex Graecis nostra reddidit ad manus non pervenere, sed ut breviter dicam, omnia illius venustate potius et copia probantur quam elegantia; hinc certamina illa perpetuaeque altercationes adversus laurentianas censuras ei subortae, sed utcumque eius scripta accipienda sint, dignus certe laude vel in primis, quod quem elegantiorem sequeretur aut cuius exemplo scriberet, praeter eum cum quo apertas exercuit simultates, ea aetate habuit neminem, sed quantuscumque fuit se propria virtute effecit, verum non magis ea quae scripsit ad latina studia suscitanda quam in iis quos veteri iniuria amiseramus conquirendis hominis studium et industria profuit. Constans phama est Fabium Quintilianum, alterum latinae linguae lumen, sub tempus constantiaci Conventus ab eo ex Gallia Romam deportatum, quem ignotum, squalidum tetroque pedore carceris consumptum in apertum rettulit. Attulit ea res illi multum nominis et celebritatis, quanquam iam antea inter illustres Italiae viros primas sibi partes vendicabat. Fuit inde Romae, novissimis temporibus et ipse publico decreto accersitus Florentiam concessit, ubi iam grandis natu vitam cum morte commutavit. Horum igitur primi illi in meliora studia conatus non nihil sane profuerunt: plerique enim partim exemplo, partim aemulatione in spem maximam adducti non solum illorum trium virtutem imitandi, sed, si paululum anniti vellent, superandi etiam, incredibili studio animum ad eloquentiae cultum erexere: et in his Guarinus pater tuus, Baptista, fuisse mihi videtur, Mapheus Vegius laudensis, Paulus Vergerius iustinopolitanus, prosa hic ille metro clari. Vidimus vegianum carmen velut appendicem quandam Virgilio annexum, nescio quid etiam illius cuius videri voluit aemulus redolens, sed ad genium illum castissimum non accedit. Vergerii libellus De ingenuis moribus passim legitur, maiori pene elegantia quam in hominem eius aetatis cadere debuisset, suavis quidem nec interim ociosus gravissimisque respersus sententiis, utpote qui philosophiae prius operam dederit quam ad scribendum venisset. Fuit is Chrisolorae costantinopolitani auditor, cuius et Franciscus Barbarus avus tuus, Hermolae, cuius accuratissimas orationes et epistolas dum lego, dum suavissimum eum librum quem De re uxoria scripsit, non possum non multum hominis eruditionem admirari; prosequerer eum maiori laude immo vero iudicio, nisi vererer ne suspectus esse inciperem, ut in veneti nominis viros celebrandos nimium propensus. Non igitur magis de eo ipso homine meam expectate sententiam quam siquis quaerat quid de Leonardi Iustiniani, eius aequalis summique oratoris, eruditione et ingenio sentiam: elegantissimae eius orationes, Cymon Plutarchi et Lucullus, quos ille ex graecis romanos fecit, ut alia eius ingenii monumenta praeteream, facile declarant quid ille in communem linguae usum afferre potuisset, si non ad rhythmos animum adiecisset, quamquam in eo quoque genere non mediocrem consecutus est laudem. Charoli aretini horum aetibus interiecti nihil ad hunc diem legimus; eius musa ideo fortasse clara quia Philelphi studiis praecipue infesta, dicitur et ipse graeca tractasse studia, ut merito suspicari possis hunc quoque ex Chrisolorae officina depromptum; nam Guarinum patrem tuum, Baptista, quantuscumque fuit, ab eo factum nemo est qui dubitet. Is vero quantus in utraque lingua extiterit, ut de eo dicam quae et de Isocrate Fabius, eius discipuli facile declarant; Strabonis Europa, quam ille nostra sua industria fecit et quae in Platonis vitam et Aristotelis est ingeniose commentus et ex Plutarcho quaedam in latinum versa vulgo leguntur, dicuntur et orationes ab eo non nullae et epistolae quam plurimae relictae, quas neque vidi nec sum cum aliquo locutus qui se eas legisse dicat, sed ex iis quae videre potuimus coniectura assequor quid illa quoque lectio praestare potuisset et, quod omnium operum illius maxime gratum fuit, Catullum, municipem suum, situ et squalore confectum lucemque ex diuturnis tenebris reformidantem, ita abstersit, ut sine maiore rubore in publicum exire non dubitarit; profuit itaque ille eximia eruditione multis, sed morum sanctitate optimoque vivendi instituto non paucis. Quam virtutem multi et in Victorino feltrensi, eius aequali, aeque mirari dicuntur, adeo ut nihil dubitare possis verissima esse quae de amborum institutione vulgo feruntur, utrumque ab ineunte adolescentia nescio quo ravennate viro integerrimo dicendi magistro usum, si quidem haud parvi refert qualem a teneris quisque annis sit praeceptorem sortitus; ut mores igitur ita studia pene paria, par etiam et aetas, vicinis inter se propinquisque urbibus nati, propinquioribus professi: Feltri hic, ille Veronae genitus, hic Mantuae docuit, ille Ferrariae, uterque suo principi charus, sua foelix uterque familia, foelix vitae exitus, alterius tamen phama aliquanto maior, quanto videlicet Feltro maior est Verona. Sed quantum hi duo laudis docendo meruere, tantum fortassis forliviensis Blundus, eorum aequalis, scribendo meritus videri potest, quippe qui plura, ut scitis, in historia scripsit quam recentiorum quisquam. Circumferuntur eius Decades, qua ab romani imperii inclinatione ad eam scripsit usque aetatem plenissimam continent historiam, eidem urbem Romam instauratam, eidem triumphantem debemus, addo et Italiam illustratam; quae omnia, ut libere dicam quae sentio, meliore fide tradidit quam eventu, utpote is qui non nulla quibus ea perquirenda dederat temere crediderit: nam per se omnia videre potuisse absurdum est credere, quum neque ex auctore uno, sed pene innumeris atque illis ipsis ambiguis et variantibus multa quaerenda essent; nec ipsa dicendi figura multum ei favoris conciliat: nam praeterquam quod ubique fere lutulentus fluit, dum nervorum robori studet, praepinguem nimis et obesum se reddidit ademitque nimia corpulentia venustatem historiae, sine qua prodesse quidem potest, delectare vero minime; sed haec ille accurata narratione rerumque varietate compensat. Florentini Lapi, Antonii tudertini et aliorum quorundam scripta aliquid certe commodi latinis studiis attulerunt, sed ad id quod amissum erat reparandum non magis utilia quam quae non paucis ante annis Franciscus Petrarcha et Ioannes Bocatius scripsere, uterque alioqui clarus: hic mythica historia, ille rythmis eminens Sustinuerunt itaque plerique grassantis barbariae impetum, propulsare tamen non potuerunt; vindicarunt servitio quidem Ciceronem, Fabium, Catullum, sed hoc sacra Vestalesque curru in tutum deferre fuit; docuere rhetoricen, alii aliquanto accuratius docuere et grammaticen, et hoc in Quirinalem per hostium stationes cum sacris transire, non nulli latinam edidere historiam aut graecam in latinum vertere, neque id aliud quam Gallos ex arce umbone deturbare (erant nihilominus hostes intra moenia), Capitolium obsidere, finitimos sollicitare, eorum signa longe lateque vagari: Camillo duce opus erat, qui barbarum acie victum non solum Urbe sed Italiae etiam finibus eiiceret. Cui igitur summus ille honor contigit? Huic videlicet a quo patrium sermonem maxi¬me vindicari oportuit. Romanus fuerat Furius, non externus, qui barbaros Urbe expulit, romanus et hic, qui barbarum sermonem prorsus sustulit, struxerat Furius ille intra Urbem legiones, quas in hostem direxit, struxit et Laurentius Vallensis accuratissimos Elegantiarum libros in foedam et horridam barbariem, vicit dux ipse primo intra moenia, mox quod reliquum hostium fuit ad unum foris confecit, eodem non alio successu hic quoque Romae primo, mox reliqua Italia inveteratum malum oppressit, restituit ille patriae adempta signa, hic ademptum sermonem: uterque dignus qui pater patriae nominetur, sed eo alter dignior, quod plus certe fuit sermonem, quo nihil ab ipsa natura est homini utilius datum, quam Urbem civibus restituisse suis, nec imitatus est hic de quo loquor malos medicos, qui, cum alios recte curare soleant, se ipsos nequeunt. Tradidit ille Elegantiarum praecepta, romanae linguae nervos, sed nihilo accuratius tradidit quam servavit. Legite, si placet, Herodotum, quem ille civitate donavit: citentur ex Elisiis (ut poetae dicunt) campis ipsius Manes, deturque latine scire; num negabit sua esse illa quae videat, an potius caetera agnoscens et in primis eximium candorem, tantum mirabitur Musas, quibus opus inscripserat, ionice desiisse loqui? Caeterum omnia meliora (an aliud de Thucydide et Homeri Iliade praedicari potest?), sed in eo scribendi genere non pauca accidere potuerunt, quae illum duriorem redderent. Age modo et, si vacat, illa cognoscite quae proprio fonte manarunt: epistolas, orationes, dialogos et alia pleraque, quae non ita omnibus vulgata sunt. An est eo homine quicquam purius? Sunt qui in his quoque cum duriusculum existiment, sed eruditio illa, ni fallor, est. Floruerunt cum eo Romae et reliqua Italia viri multi illustres atque aliquanto in scribendo emendatiores, quod iccirco fortasse illis contigit, quia ad manus, ut dicitur, habuerunt quem potissimum imitarentur, aut, quod evenire potuit, in eius scripta inciderunt; quamquam id quoque esse potuit in causa, ut, ubi illi pristinam scribendi formam vulgo repudiari viderunt ac pro barbaris haberi qui non omnia exacte et accurate dicerent, ipsi etiam quisque pro se ad id animum intenderunt, ut nihil inemendatum, nihil temere in apertum referrent, verum sic quoque visi sunt hi de quibus loquor aliqua suspitione digni, quamquam eorum scripta aliquid habeant, quod non omnino romanum dici possit: usque adeo tenaciter haerent quae a teneris didicimus, ita inquam ut, ubi semel recepta sint, ne meliora quidem, si aliquo modo contraria videantur, amplius admittant. Sed omnium qui tunc fuere, duo clarissimi poetae extiterunt: Franciscus Philelphus et Antonius Panormita. Uterque suo principi charus: hic Alphonso regi, ille Philippo mediolanensi, sed alter eo forte maior, quia non minus orator quam poeta graeceque et latine doctus, nec a studiis philosophiae abhorrens, quod aperte eius opera declarant. Sfortiadem, Satyras, Epigirammata et alia quae carmine complexus est variis iudiciis excipi video (nam ego ne tantum in hoc genere mihi tribuant quod alii sentiant non libenter advertam): probant multi in eo facilitatem, copiam, iocunditatem; quidam torrentis more, nunc tumidum nimis, nunc nimis humilem aridumque fluere arbitrantur. Vidimus epistolas, dialogos, orationes et alia multa, partim latina, partim quae ipse ex graeco verterat: praeter orationes, quae pene LX numero feruntur, ad centum et amplius scripsit volumina, de quibus, si ex iis quae extant licet iudicare, dicam quod et multi, fuisse in eo viro facultatem dicendi eximiam naturamque omnibus eloquentiae partibus accommodatam, sed iudicium in quibusdam defuisse; requirasque iure in eo quod et in Annaeo Seneca Fabius, oportuisse eum suo ingenio alieno iudicio dicere. Quicquid enim natura illa voluit effecit. Dulcis, candidus et facetus Panormita, sed lascivi carminis amator atque ob id probis viris minime legendus. Nec Pius pontifex mihi excidit, Aeneas antea nominatus, poeta quidem magnus sed orator adhuc maior, quem etiam si inter novos hystoricos reponas, cui cedere debeat haud facile reperias. Extant – ut orationes, epistolas aliaque eius monumenta praeteram – Geographia, quae Asia inscribitur, et in Blundi historias Epitome. quid praeter aliquid elegantiae in eo requiras, nihil certe est. Si quis huic beatissima dicendi copia comparandus est, et si in elocutione aliquanto maior, unus omnium meo iudicio Baptista Albertus, florentini generis, merito conferri potest. Nullus, quod sciam, nostra tempestate mathematicas artes elegantius tractavit. Eius de architectura opus id praecipue arguit; extant et alia eius monumenta, quae siquis accuratius pergat scrutari, tantum in elocutione ei tribuet quantum Latinorum, qui nostra memoria fuerunt, fortasse nemini. Eminentissimi, quamquam diverso genere, Bessario, nicenus antistes, et Georgius Trapezuntius, uterque graii sanguinis: hic Platonis oppugnator, ille defensor, sed alter, ut fertur et ut res ipsa declarat, in philosophia maior, in elocutione alter, utpote qui de ratione dicendi nonnunquam scripserit rhetoricenque docuerit. Nec Gregorius tiphernas nihil meritus est, qui Aphricam Strabonis et Asiam nostris studiis adiecit; cognoscitur et eius carmen tam pium quam elegans. Nicolaus vero Perotus, sipontinus antistes, post Laurentium, quem velut homericum illum Achillem semper excipiendum duxi, omnium quos diximus latinae elegantiae longe studiosissimus merito habetur. Nihil ipsius Polybio candidius, nihil minus elaboratum, quum elaboratissima alioqui omnia appareant. Quid igitur epistolis, quae illius nomine circumferuntur, gravius? Nollem eum in aperta convitia et simultates indignissimas persona quam sustinebat tam aperte descivisse; ars grammatica, quam in communem usum edidit (quod paucis eius generis scriptoribus solet accidere), vulgo, ut video, probatur; sunt cui commentarios eius, quos Cornu copiae inscripsit, se vidisse dicant, rem adhuc indigestam, sed quae plurimum alioqui habeat eruditionis. Porcelii poetae elegiae, et ipsae amorum indices, nisi materia laudi obstaret omnino plus gratiae erant habiturae; sunt qui heroicum carmen et epigrammata se vidisse dicant, leporem in eo probant cuncti, eruditionem et gravitatem adimunt. Quae duo Mario quoque Philelphi filio defuisse quum caetera illius scripta tum eius Bucolicum carmen manifeste declarat; fuit alioqui prompto ingenio memoriaque capacissima, quippe qui vestigio stans uno, centum ordine dictantibus, confestim cuique suam, eo quo acceperat ordine, complexam carmine redderet materiam; fuit ad haec rotato sermone, utpote graii sanguinis matre natus, Chrysolorae filia, plura fronte polliceri quam recessu praestaret. Vix ex eo quicquam docto homine dignum videri potest profectum omnia praecipitata potius quam edita. Cultior accuratiorque Omnibonus leonicenus, quamquam poeta ille, hic rhetor; at si utriusque scripta conferas, compositius hunc soluta quam illum frenata procedere oratione dixeris. Bernardum Iustinianum, patricium vestrum, qui illius orationes videre, verborum pondus et sententias mirati, inter recentium oratorum principes reponendum autumant. Eius libri de origine urbis huius nondum in lucem venere, sed ut in summa sint expectatione ea quae novimus faciunt. Dixi nolle me Venetorum ingenia censere, ne ambitiose videar id facere, sed nescio quonammodo undique illorum virtutes sese nobis ingerunt, quae si omnino declinarem, tam me hercule accusandus essem quam ille qui nobilissimam aliquam imaginem gaudeat procul spectare, intentiusque miretur longiis visendam, eandem vero oculis admotam non advertat. Nam, ut de aliis sileam, quis est tam stupidi ingenii, aut ab humanarum litterarum studiis tam alienus, qui in Petro Barotio, patavino antistite eodemque veneto, utrumque dicendi genus non suspiciat et miretur? Incidi quandoque in eius carmen: nihil gravius vidi unquam, nihil magis pium magisque religioni accommodatum. Cupio vehementer videre opus ab eo de optimo genere moriendi nuperrime absolutum, in quo audio omnia divine ab eo disposita. Sed ad externos redeo, offertque se mihi ultro Theodorus Gaza, de quo propemodum dici potest quod et Apollonius ille de Cicerone olim dixisse fertur, ademptam ab illo Graecis eloquentiae laudem, nunc contra graii sanguinis hominem Latinis ademisse. Nihil eo viro cultius, nihil castius, nec vereor ne ambitione id a nobis dictum videri possit. Fuit ille graecus, ut dixi; verum quum eius Theophrastum lego, quem, dico, latinum fecit, aut Aristotelis libros, qui de animalium natura inscribuntur admirari non desino ac dubitare utrum incredibilem illam verborum proprietatem nostri a Graecis acceperint an ille a nostris potius. Grandem novamque praeterea laudem consecuti mihi videntur, et si in alienis rebus interpretandis, studiis tamen gravioribus, Marsilius Fecinus Florentiae, qui omnia Platonis opera in latinum vertit, et Hermolaus hic vester, qui Temistium et Aristotelis opera Latinis adiecit. Praestiterunt meo iudicio - quod post inclinatam eloquentiam nemo - ostenderuntque hi non rem, sed eos qui eiusmodi opera antea in latinum vertere in causa fuisse, quod qui ad nostram usque aetatem philosophati sunt parum romane sint locuti. Sed hic noster (nec amor me fallit) maior elegantiae observator, quamquam in illo quoque nihil sit quod vel delicatissimum offendere possit lectorem. Quid, quod et divinae litterae in dies, ut video, magis excoluntur? Quid enim in hoc praeclaro studiorum successu Mirandulani Pici Heptaplo vidimus aut cultius aut elegantius? Nemo meo iudicio post Lactantium et Hieronymum melius in eo scribendi genere latinam custodivit elegantiam. Transeo altissimam eruditionem, quae perspicue demonstrat vera esse quae ad nos de eius studii acrimonia iam pridem phama deferuntur, contigisse illi adhuc uni, quod et recentiorum nemini, ut graeca et chaldaea studia romanis iunxerit. Subiiciam adhuc quosdam, quorum scripta iam pridem leguntur, occurruntque in primis Pomponius, Sabellici nostri praeceptor, et Platina, uterque, ni fallor, Laurentii Vallensis auditor. Pomponii pauca omnino extant, sed illa ipsa accuratissime conscripta; novimus quae de legibus, sacerdotiis et magistratibus ad M. Panthagatum scripsit, quamquam et de arte grammatica edidit praecepta: omnia mire vetustatem redolentia, arguuntque plane hominis studium, quod in recognoscenda vetustate praecipue fuit occupatum. Platinae Historia et quae De honesta voluptate scripsit omnibus nota sunt; extat et Elegantiarum libellus, qui eius nomine circumfertur. Est et ipse vetustatis amator egregius, sed adhuc plus gratiae habiturus, si quaedam in usum non recepisset. Aliquid certe mihi in eodem genere laudis meriti videntur Iohannes calaber, cui est Simonetae cognomen, et Donatus Aciaolus, Florentiae natus. Hic, praeter Plutarchi quaedam in latinum versa, gestorum Caroli - qui Italiam langobardicis armis diutissime pressam, barbaris victis, in antiquam libertatem restituit - brevis auctor, Francisci Sfortiae prolixior ille; hic quantuscumque est, suus est non alterius; cultior ille, sed qui Philelphi lima sit non nihil, ut creditur, adiutus. Exciderat mihi Campanus antistes, quem, sive elegantiam sive dicendi acumen requiras sive candorem potius aut venustatem, rectius vetustis scriptoribus quam recentibus annumeres. Nec Galeotus narniensis nihil prestitisset, si quae scripserat omnino stare contigisset. Extant tamen adhuc aliqua, ut De homine opusculum et alia quaedam, parum nota, in quibus video nonnullos verborum proprietatem desiderare. Caetera neque insulsa neque parum perspicua dixeris. Angeli Sabini turrensis Belgicum carmen non legimus, sed quia in Pontificis bibliotheca repositum aiunt, cogimur nondum visum probare, et si non desunt qui se legisse dicant damnentque aperte opus ut parum elaboratum; maior in commentando auctoritas. Nec Coriolanus Cipicus parum uno est libro notus, quo ille Petri Mocenici, qui postea princeps fuit, gesta est complexus: vix ex dalmatica illa ora dicendi facultatem hac quisquam tempestate expectasset. Redundat brevis illa historia multis quidem virtutibus et, quod me potissimum delectavit, nihil est quod in illius elocutione requiras, nec est ut ad Palladium Nigrum – per quem proximis annis romanae in ea terra litterae in antiquum sunt statum restitutae - eius studia referas: est enim Coriolanus iam grandis natu, quippe quem diu ante illius in Dalmatiam accessum profecisse oportet. In Pontani viri clarissimi carmen nunquam incidi, sed multum ei ab omnibus tribui video in eo genere, estque in historia, ut audio, nihilo minor, quam rumor est eleganti iam pridem stilo texere. Titi Strotii poemata praeter phamam ipsa pontificis bibliotheca, in quam reponi meruerunt, praecipue commendat; coniecimus quandoque in eam lectionem oculos placuitque maxime elegia. Nihilo his inferior ac nescio an maior etiam habendus Haemylianus Cimbriacus, cuius elegiae et epigrammata sparsim leguntur; multus in eo viro lepor, sed maior adhuc gravitas; probatur a multis, qui carmen viderunt eius, Asteris (sic enim audio ab eo rhodiacum bellum inscribi), parique laude extollunt Encomiasticon, ex eadem officina nuper ad Foedericum imperatorem depromptum; nec Cynthius cenetensis Cimbriaco minor, ac nescio an maiorem etiam laudem in utroque genere carminis adeptus. Baptistae mantuani, viri carmelitana religione, carmen nequeo satis admirari ob incredibiles virtutes. Scripsit ad hunc diem non pauca et de vita Virginis, de oratoris et poetae laudibus, de contemptu mortis; quod si ex iis quae ad nos delata sunt licet de hominis ingenio in universum iudicare, quem illi in hoc genere dicendi praeferas hodie habemus ferme neminem. Multum ingenii et in M. Octavio phanensi, multum in forliviensi Fausto: verum uterque amorum cantator et ob id minus quam ille de quo loquor celebrandi. Quid Cosmicus? nunquid sine piaculo illius musa praeteriri potest silentio, quae totam Italiam in sui expectationem erexit? Sed quia ex illa officina nihil depromptum vidi, ne quid temere dicam, alii verius de eo ferent testimonium. Non magis de eo dicam quam de Calimacho, qui adest, ne in gratiam videar aliquid hic fari. Audio tamen elegias, quas secum ex Sarmatia attulit, a plerisque incredibili favore exceptas et cum his Atylae vitam, ab eo nuper editam; praeludium credo id fuisse, Calimache, eius historiae, quam te iam pridem animo meditari audio. Subiicet his aliquis haud immerito Iohannem Tortelium aretinum et Iovinianum parthenopeum; iuverunt illi, industria uterque sua nec multum inter se diversa, verborum utriusque linguae copiam. Scio praeter hos esse adhuc quam plurimos ingenio et doctrina illustres, qui alia atque alia ad dicendum via ingressi nomen aliquod et phamam ex suo labore et industria tulere; sed quia idcirco ad hanc narrationem accessimus, ut per quos potissimum latina lingua nobis restituta sit exponeremus, hi mihi digni visi sunt, quibus ob variam operam ipsi rei navatam, quicquid hoc est per quod romanus sermo suum veterem splendorem recepit, acceptum referemus. Praeterii, sciens, multos qui diversa omnino meditatione ad hoc ipsum efficiendum usi, non minus, ut arbitror, ac nescio an etiam plus aliquid quam illi quorum mentionem feci, latinis studiis profuisse videri possunt, verum quia illorum quasi glossemata quaedam poetarum carminibus cohaerentia, quorum lectione ob aetatem iam ingravescentem consulto abstineo, non habeo quid de his dicere possim. Sed adsunt hic plerique, qui id commodissime praestabunt, vel duo in primis, qui si forte abessent, ob iudicium excellentemque in his studiis doctrinam potissimum ad id munus requirendi essent. Ab illis igitur quae adhuc de romanae linguae reparatione dicenda restant quaerite; nam quid a me in ea materia amplius expectare possitis est certe nihil. Accuratissimam Prunuli dissertationem incredibilis est assensus secutus: laudare omnes in illo, immo mirari potius, non minus tot variarum rerum memoriam quam constans et acre iudicium; sed quum dicendi finem fecisset deiecissentque omnes in Baptistam Guarini filium oculos, nemo non erat qui non aperte intelligeret aut eum unum provinciam illam aditurum aut alium ex his qui aderant neminem. Tum Prunulus iterum orsus: ego - inquit - Baptista, vir clarissime, non magis Oedipus sum quam terentianus ille Davus, verum ab initio divinare libuit, fore ut nos duo hanc fervidam coenaremus ollam, quandoquidem ad primam rei mentionem omnes in nos ambos - ut Graeci olim, Achille et aliis ducibus ad Troiam cessantibus, in duos Aiaces - oculos defixissent; at quia nostrum quod in multis esset iudicium audivere, non est dubium quin iam et tuum in his quae restant cupidissime expectent: tu vero quando non illis modo, qui id tantopere cupiunt audire, sed rem mihi etiam facturus sis gratissimam, si quae de novo hoc scribendi genere ad quod multi nostra tempestate omne suum studium adiecere sentias ordine disserueris, da operam, quaeso, ne tot eruditorum hominum expectationem frustratus videare, nec est cur aliquid pares excusare, quum ne moram quidem in te ullam, ut video, sint laturi. Assentientibus cunctis hortantibusque ne gravate id praestaret, tum ille Prunulum familiariter respiciens: effecisti, inquit, hodie, vir doctissime, quod ne iniquus quidem fecissit lanista, ut prius oplomachum in harenam compuleris quam ad pugnam satis idoneum cognoveris. Oportuit, credo, prius quaerere an is omnino essem, qui rectum de tot viris illustribus iudicium ferre possem, quam nobis tam grave onus imponeretur, sed quasi omnia adessent, provinciam nondum etiam decretam me obire voluisti satis quidem amice sed imperiose nimis, verum idcirco, credo, quia tutius sit peregrinum hominem quam civem ad officium minime voluntarium compellere; sed memineris nos in libera civitate esse, ubi aequo vivitur iure, possemque ego, quasi lege Papia civium numero exclusus, istud ipsum munus detrectare; verum quia non te solum, sed quicumque assunt ita velle intelligo, ne vestra magis causa voluisse videar quam non potuisse, dabo operam, ut quam brevissime cognoscatis quae nostra sit de novo horum instituto sententia, qui diversa quadam, ut dicitis, scribendi ratione novum quasi dogma induxerunt. BAPTISTAE GUARINI DISSERTATIO Primum itaque omnium illud quaerendum arbitror, viri amicissimi, de quo inter doctos quaeri solere video, fuerit ne operae precium id facere, ut in veteres poetas, quod plerique praestitisse gloriantur, commentarios ullos haberemus. Nec desunt qui id non solum non laudent, sed vituperent etiam maxime negentque in tanta librorum copia, quantam paucis annis miranda haec succinctaque imprimendorum librorum ratio peperit, curiosiore ulla commentatione studiosis hominibus opus fuisse, quippe qui per se omnia, si paululum adniti voluissent, rectius explorassent; unde eo maior esset profectus secutus quo maiore fide et studio veterum monumenta evolvere solemus quam recentiorum. Est praeterea - quis non videt? - longe purior et ob id forte suavior gustu aqua ex vivis fontibus quam rivulis hausta, adiiciunt et illud: tardiora fieri ingenia ea lectione, quum nihil per se interim curent investigare, nihil comminisci, nihil denique libero ingenio dignum moliri, credi ad haec servile quiddam alienis semper praeceptis parere, nihil nisi quae prius monstrata sint aggredi, audere, esseque ob id nulli, qui maiorem animo profectum conceperit, eiusmodi commentarios attingendos; oriri insuper adolescentibus inde ac pueris maiorem omnino cladem, quod multi, commentariorum fiducia freti, sine litteris, sine iudicio, ad litterariam professionem temere accedunt; tum vero, perdita quadam audacia, poetas ipsos eorumque interpretes, quos utique non intelligunt, invertentes depravantesque omnia confundunt. Etenim, quum aliquid scire videri volunt, nemini parcunt, ne illis quidem per quos proficere deberent, imbuuntque miseros adolescentes multis ineptiis, et, quod omnium pessimum est, cogunt etiam falsis opinionibus (ut aliquid docuisse videantur) assentire ac scriptores ipsos prius odisse quam per aetatem possint intelligere. Haec illi, quibus si quis temere accedat, haud omnino vana afferri videbuntur; sed res longe aliter habet. Nam et ab initio neque ea quae nunc fuit librorum copia, nec omnibus in hac quoque ubertate bibliothecae sibi parandae est concessa facultas; sed detur et hoc ipsum: non omnibus idem est animi vigor, non eadem in conquirendis rebus industria, in conservandis diligentia, in mutandis iudicium; quod nisi recentiorum industria hac quoque parte fuisset perditis rebus opitulata, in obscuro adhuc essent illi per quos romanam linguam vindicari oportuit. Satis enim laterent, si a nullo aut a quam paucissimis intelligerentur; quod vero multos aiunt ob eam rem supra quam praestare possint audere, utinam eo semper statu res humanae fuissent, ut non plures reperti essent qui videri mallent quam esse docti! Fuit itaque pernecessarium romanas litteras hac quoque ratione suscitari; frustra enim veteres scriptores postliminio receptos vidissemus, nisi et civitatis iura recepissent, quod sine eiusmodi patrocinio aut nunquam aut sero contigisset. Verum quum multi sint quibus hoc nomine debere velimus, cui plus oporteat quam Domitio veronensi, meo municipi, haud facile reperto, quippe cui, quemadmodum Prunulus modo laurentianis studiis emendatissimam hanc loquendi rationem, ita praecipuam poetarum veterumque scriptorum enarrationem audeo ascribere. Nam praeterquam quod multiplices et varios edidit commentarios in Valerium Martialem, Papinii Sylvas, Iuvenalem, Sappho, Propertium, Ibim, iam et in Silium Italicum et in Ciceronis ad Atticum epistolas, utpote iam paratos, ut ipse in quadam testatur epistola, edere maturabat, coeperat ad haec Pausaniam in latinum vertere, quum immatura est morte praeventus et, quod omnium maxime nostris studiis calamitosum fuit, quartum Observationum librum habebat in manibus, quod opus eius interitu interceptum in occulto adhuc est. Vidimus earum Observationum quasdam illius scriptis quasi flosculos inspersas, quas ille ideo indice nobiles fecerat, ut in maiorem suscepti operis expectationem studiosos erigeret, sed quo maior fuit expectatio illa, eo certe lugubrior frustratio desideriumque defuncti maius. Multum sane in eo homine amisimus, nihil erat tam arduum et difficile, quod de se natura illa non sponte polliceri posset, sed est certe, nec fallor, tacita quaedam fatorum invidia, quae potiora semper ex humanis decerpat. Periit ille admodum iuvenis, cui si longior vita contigisset, multo emendatiorem hodie latinam linguam haberemus; nec eo inficias habuisse eum ab initio quorum vestigiis insisteret: nam, quod ad ipsos in Valerium Martialem commentarios attinet, multum diuque Sipontinus antistes et Pomponius, qui omnium primus id opus Romae interpretatus dicitur, in ea lectione, ut audio, evigilarant dictarantque non pauca. Conscripserat et Angelus Sabinus, quem ille Fidentinum appellat, aliquot annos ante in Iuvenalem quaestiones quasdam accuratissime, sed hic noster, ut natura erat facili promptoque ad comminiscendum ingenio, non solum quae ex illis accepisse videri potuit est executus, verum per se multa etiam addidit atque ea ipsa cognitu utilissima. Nec me fugit esse omnino aliqua in eius scriptis quae praecipitata potius videri possint quam edita, sed simultas et aemulatio, duo acres stimuli, illum ad eorum quae scribebantur immaturam compulerunt editionem. Fuerunt praeter hos et alii multi, qui in Iuvenalis Satyras scripserunt, quorum omnium videtur mihi praecipua memoria dignus Georgius Merula alexandrinus, quod ex eius scriptis facile colligi potest; rerum observator diligentissimus, nihil ex illa eruitur officina, quod non idem sit et maxime laboratum, iureque non minus diligentiam in homine laudes quam naturam. Extant et alia eius monumenta, observationes quaedam, epistolae nec adeo multae, quae eodem quo dixi nomine valde probantur; docuit ille diu publice in hac urbe: nunc constans phama est animum ad historiam adiecisse, in cuius videndae expectationem iam multos frequentia litterarum ad amicos erexit. Age vero, num et Paulus piscinensis cognomento Marsus parum praestitisse videtur, qui tam significanter omnes romanos ritus in Fastorum enarratione explicavit? quid in poetices apparatum dici potest, quod ille legentium oculis non subiecerit, ut ausim propemodum affirmare plus illius lectionem quam Nasonis, cuius se interpretem exhibuit, ad eruditionem conferre? Mira in homine dicendi facultas atque eo maiore admiratione digna, quo natura illa ad carmen multo quam ad pedestrem orationem fuit promptior; nullus nostra tempestate extemporalior poeta; illius carmen est Fastis insertum: ex eo datur intelligi quantus in poetica futurus fuisset, si temperare voluisset ingenio; praestitit itaque is in communem usum omnino aliquid, sed multo plura eius conterraneus Petrus Marsus cesensis. Is non ad poetas solum explicandos, sed ad oratores quoque et philosophos studium adiecit. Extant eius in Silium Italicum commentarii multa eruditione referti, sed longe utiliora quae in Ciceronis opera conscripsit, eloquens ut Pomponii auditorem agnoscas et, quod plus est, propemodum philosophus: sed quantuscumque in philosophia est, eum Argiropoli contubernium effecit. Acutior in poetis explicandis cultiorque meo iudicio Antonius Volscus, et ipse Pomponii auditor: diligens in Nasonis Heroidibus, sed in Propertio diligentior. Pari pene laude nominandi sunt Cyllenius et Partenius veronensis: Catulli hic, ille Tibulli interpres, sed alter civica, ut sic dicam, corona pene dignus, qui civem servarit suum, servavit enim quem multis nodis vinctum solverat. Sunt qui Philippum Beroaldum bononiensem et ipsum in Propertium commentarios elegantissime conscriptos aut iam edidisse dicant, aut non multo post etiam editurum, sed de his quae nondum vidimus quid dicam nihil habeo. Nec excidit mihi florentinae Academiae decus maximum, Christophorus Landinus, cuius dicendi copia vulgo, ut video, probatur; accusatur tamen in quibusdam ut parum diligens, tanquam plane constet ea illum non praestare quae aut incuria aut consulto praeteriit; velles ad haec beatissimam illam dicendi facultatem ad maiorem usum comparatam quam ut imperitae multitudini servire voluisset. Titum Livium et Plinium, duo latinae linguae lumina, non sine piaculi suspitione omnibus vulgavit, sed tantum abest ut sit in altero id quod maxime optabat consecutus, ut nemo obscure prae se ferat duriorem esse Plynium iam tuscum factum quam antea romanus fuisset. Patavium videbit quo animo sit laturum, ut patavinitas illa, quam Pollio in Livio depraehenderat, quantum in eo viro fuerit vix extet amplius; nos veronenses, nam non dubitamus eum virum nobis vendicare, nihil adhuc in eo amisimus, sed habuit fortassis ille patrii sermonis rationem, quem longe lateque propagatum iri eo modo putavit; recte quidem; nam multa et magna patriae debemus, sed meo iudicio rectius se patriam omneque tuscum nomen proprio labore et industria nobilitare potuisset; potuisset quidem, nam nihil est ea natura uberius, nihil ad omnes eloquentiae partes tractandas aptius. Fontius et ipse non parum in Persio meruit, sed illius orationes maiore quodam favore excipiuntur. Statii Achillem Franciscus Maturantius tractabiliorem reddidit, papiniana illa duritate candido sermone emollita, sed in Verrinis actionibus explicandis maiorem utilioremque se praestitit, quamquam materiam diligentius quam artem tractaverit; velles et poeticae vacasse: nihil eius musa cultius. At Ubertinus ille crescentinas, qui Familiares Ciceronis epistolas diligenti enarratione familiriassimas reddidit, non minus meo iudicio mereretur quam qui peregre profecturis viaticum officiose comparet; nulla lectio est in qua teneriora ingenia facilius coalescant, sed multa prius in eo opere ignoratione rerum subobscura, multae dicendi virtutes parum intellectae, quae res in causa fuit, ut qui omnia altius scrutari solent, diu non temere eam lectionem adierint, at nunc communis facta et in qua adolescentes velut in primo studiorum limine paulisper immorati mirum in modum proficiant. At hercle Oliverius agerianeus, quamquam Omniboni leoniceni commentariis adiutus, multa in Valerium Maximum eaque eleganter est commentus, sed neuter omnia vidit. Iohannes Britannicus, brixianus et ipse, in Achillem Papinii et in Persium commentarios elegantissime conscriptos edidit. Magna est et de Antonio phanense in sex Fastorum libros expectatio, et si poeta hic idem optimus epigrammatumque et elegiarum scriptor elegantissimus. Sunt adhuc non pauci, quos de industria in hunc locum distuli, non quia iis quorum meminimus sint aut ingenio aut eruditione inferiores, quin potius tales, ut, in alterutro ordine reponas, honestissimum sibi locum vendicent; occurruntque primo ex tribus celeberrimis Italiae gymnasiis tres viri clarissimi, quos tanquam hominum flores non erit absurdum extra ordinem nominare; et, ut ab Roma incipiam, ubi latinae litterae et natae sunt et coaluerunt. Sulpitius verulanus, quem grandem mihi ab initio phama obtulit, sed maior omnino visus, ubi illius Artem perlegi: ita erudite omnia ac tam graviter disposita, ut adempto indice nihil in toto opere esse dicas, quod in nostra tempora reiicere possis, sed ex aliqua potius veterum officina depromptum. Quid eius carmen, quid alia studiorum monumenta, quae eiusmodi certe sunt, ut nihil in illis desideres, nihil adimere possis? Talem profecto ac nescio an maiorem Florentia nunc habet, quem Politianum studiosi appellant. Scitis, credo, quis sit de quo loquor: clarus Laurentii Medicei contubernio, ingenio tamen et doctrina clarior. Multi quidem viri mecum antea de eo sermonem habuerunt constantique praedicatione effecere, ut, priusquam hominem vidissem, vehementer amarem, verum ubi eius Sylvae ad me sunt delatae, praedicare non destiti tulisse tandem nostra saecula viros hedera, ut Satyrus ait, dignos et imagine macra; etenim si virtutes eius carminis attendas, non est, nisi me opinio fallit, quem ex iis qui hodie illustres habentur illi praeferre possis. Quid eius Miscellania? an est illis quicquam limatius, exquisitius? Plane ea lucubratio demonstrat quantum vir ille et graece et latine profecerit, quam acri in recognoscenda vetustate sit iudicio. Age nunc, et Patavium reversus, quid Calphurnio brixiensi copiosius, quidve eruditius? an eius carmen mediocri videtur vobis laude dignum? Franciscus Niger aequa est laude pensandus, ac nescio an propter ea quae scripsit etiam aliquanto maiore. Difficile est iudicare maior ne orator sit an poeta. Quod, si ingenii ratio habenda est, quem horum Cornelio Vitelio preferre possis non facile perspicio: una vel brevi meditatione qua in Georgium Merulam est invectus haud dubie ostenditur quid ab eo expectari possit, modo velit stomacho temperare. Sequuntur pleriqui alii: Ioannes ariminensis, Cipicus, Coriolani filius, duo Cynthii, anconitanus hic, ille cenetensis, Iosephus vicentinus, Palladius Niger, Io. marosticanus, Cantalicus, Lepidus, Pyerius et alii multi, qui in communem usum assidue aliquid cudere dicuntur. Sed eos, quia vereor ne noster hic sermo nimis longus videatur, consulto praetereo, quamquam multi etiam eorum, quos in ordinem redegi, nihil ad hunc diem edidere, aut quia ocium illis defuit aut quod sua praecipitare noluerunt. Expectanda tamen a tanta indole ardua et sublimia; sunt et qui vulgo leguntur, quos consulto Prunulum suppressisse suspicari libet. Sed de his ille dicere voluit, qui aliquid aut praecipiendo aut eleganter tradendo latinum sermonem locupletiorem emendatioremque reddidere, quod tantum abest ut quidam, quorum scripta leguntur, effecerint, ut nullius rei visi sint minorem habuisse quam proprietatis et elegantiae rationem, fuissetque ob id satius aut nihil eos scribere, aut ea quae tradenda erant accuratius edere. Nam, quum multa habeant illorum scripta cognitione digna, non pauci ad ea temere cognoscenda accurrunt acciditque illis quod et pueris a matre deceptis, qui, cum aridam ficum ab ea oblatam cupidissime vorarunt coeperuntque antidotum in ea inclusum sentire, oderunt illam atque irati satagunt simul omnia reddere; haud multum dissimili eventu, qui in illorum res incidunt, sint modo bonarum litterarum studiosi, non possunt non subirati ab ea lectione abscedere, quasi doleant ita comparatum, ut in ea sine periculo versari non possint. Est alioqui (quis nescit?) illorum industria non parum probanda suntque et ipsi digni qui tam bonam segetem melius colere noluissent (aut si voluntas non defuit, saltem potuissent). Hi sunt igitur (nam de reliquis qui ad nostrum non faciunt institutum nihil attinet dicere) qui romanam linguam mille circiter et amplius annos indigno pressam servicio in antiquam libertatem vindicarunt, omnique barbarie prorsus sublata, suum Roma caeteraque Italia recepit sermonem; digni quorum nomina nullam sentiant oblivionis iniuriam. Etenim romanam linguam multi condidere multasque hominum aetates illius ceperunt incrementa; nunc pauci admodum paucioribus annis eam restituere. Satius pene fuisset nunquam ex Graecia litteras ad nos delatas, nunquam historicos, poetas, oratores habuisse, si tot claris ingeniis, tot foecundis laboribus iniuria temporum carituri fueramus: minus enim desiderantur ea quorum usus ad sensum non pervenit. Multae gentes litteras non norunt atque ob id ne desiderant quidem. At terra Italia, quae id divinum munus non solum senserat, sed aliis etiam gentibus ingenti gloria nominis dederat, cui nihil ex tanto imperio quantum olim habuit, nihil praeter litterarum decus reliquum fortuna fecerat, qua maiore, clade affici potuisset, aut in quem maiorem luctum incidere aut magis perpetuum, quam si hoc quoque cultu et vera laude fuisset demum spoliata? Sed iam exuta erat, nisi paucorum opera res in integrum esset restituta. Debebit itaque illis omnis posteritas, laudabunt foelicissimos labores, memoriam aeternitati consecrabunt. Nam, si clarissimae quaedam civitates ac populi statuas, tumulos, trophaea aliosque aeternos honores decrevere iis qui aut de libertate, aut de finibus fortiter dimicando pro patria occubuerunt, quanto honestius aequiusque iis debentur praemia, qui amplissimum decus tot urbibus, tot populis, tot gentibus restituere? Sed qui post nos erunt videbunt quid illis praestare velint, nos certe, qui haec vidimus, qui alterutram rei fortunam pene experti sumus, nisi ingrati esse volumus, summa ope niti oportet, ut de communibus studiis tam bene meritos, qui ex humanis decessere, pia memoria, vivos omni officio humanitatis prosecuti videamur. Haec Guarini filius. Qui cum finem fecisset, cunctis eius sermonem probantibus, coetus ille ornatissimus solutus est. Habetis, reor, viri amicissimi, quae de latinae linguae instauratione tanto opere audire optabatis. Quae omnia eo vobis certiora videri debent, quo maiore sunt auctoritate et iudicio praediti illi a quibus haec accepimus et a pluribus doctis tum quoque laudata; verum illa ipsa qualia sint, quum per ocium licebit, melius vos ipsi pensitabitis. [EPISTOLA AD ANTONIO MORETTO] Marcus Antonius Sabellicus Antonio Moreto brixiensi salutem. Librum de latinae linguae reparatione, quem toties efflagitasti, misi tandem, Morete vir humanissime, nec aliud fuit in mora quam consilium. Sciebam ego in celebri emporio homini negocioso vix tantum ocii dari, ut tris de situ urbis libros unumque de praetoris officio, quos tibi cognoscendos tradidi, tam brevi perlegeres; sed tu contentus, credo, illorum indicibus, ut es in eos qui sacra colunt litterarum egregie qffìciosus, ad hanc anhelabas lectionem, quae illustrium virorum laudem contineret. Verum meminisse oportet hos inter se libros cognatos esse ac tua opera velut implumes pullos ex eodem nido devolasse; quare magnopere abs te peto, ne patiaris illis quod et Aegypti fillis evenire, sed aut per te rogo vivant omnes aut nox una opprimat. Vale.